- OEA
- OEATripoleosin Africa urbs, Οἴη apud Stephan. est in Ἄσβυςτα, Plinio l. 5. c. 4. civitas Oeensis. Ἐᾶα Ptolemaeo, Stlio, Aea, Apuleio Aeaea, mendose Ocea, in Antonino, et Occa in Isidoro. In situ eius graviter errat Callimachus, cum eam e loco eius, qui fuit iuxta mare, ad Tritonem amnem admovit his verbis,Οἴη τε Τρίτωνος ἐφ᾿ ὕδασιν Ἀσβύςτοιο.Quod in Africano poeta minus ferendum. Vide Bochart. Geogr. p. 526. Nic. Lloyd. Nunc Baudrande Tripolis, quod vide.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.